

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 13: Versus 1
Ut transeat.Interpretatur nobis evangelista nomen paschae, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Aegypto, sic Christus de mundo. Sic et nos, sanguine Agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad coelum.In finem dilexit.In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est, ut ejus dilectione transeant quo ipse transit. Vel in finem, id est in mortem, non quod morte terminetur ejus dilectio, sed in tantum dilexit quod usque ad mortem dilectio eum perduxit, in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.